monumenta.ch > Plinius > sectio 234

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 234
{XCV} primis genitis in quoque partu sues primas praebent - eae sunt faucibus proximae -, et suam quisque novit in fetu quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto illa alumno suo sterilescit ilico ac resilit, uno vero ex omni turba relicto sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet.